라틴어 문장 검색

Putabam tamen in hoc mihi magis quam illi divinam misericordiam propitiam fuisse, ut quod ille minus provide creditur egisse atque inde non modicum crimen incurrisse, id aliena culpa in me ageret, ut ad simile opus me liberum prepararet, ac tanto minore pena quanto breviore ac subita, ut oppressus /f.16va/ sompno cum mihi manus inicerent nichil pene fere sentirem;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 1:16)
quod cum usuris utique districtus ille et horrendus Judex quando exigat ignoratur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 1:12)
quem, praeda facta, Hinguar reliquit ibi crudelitatis socium et a boreali parte orientali subito astans cum magna classe ad eius quandam civitatem latenter appulit.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 7:11)
XVIII. Sicque sanctus rex et martyr Edmundus omnibus innotuit non se esse inferiorem meritis Laurentii beati levitae et martyris, cuius corpus, ut refert beatus pater Gregorius, cum quidam seu digni seu indigni levare volentes conspicerent, contigit ut septem ex eis ibidem subita morte perirent.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 20:1)
Amor enim verus tanto duorum corda dilectionis iungit affectu quod aliorum non possunt desiderare amplexus, sed cunctorum tanquam horrenda student evitare solatia et mutuis se vicibus reservare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 10장: 우리의 목적을 쉽게 이루는 사랑 1:11)
Mox aequa tellus, mox subitus viror Ubique rident:
(JOSEPHUS ADDISON, AD INSIGNISSIMUM VIRUM D. THO. BURNETTUM, SACRAE THEORIAE TELLURIS AUTOREM 1:19)
dant claustra fragorem Horrendum, ruptae stridente bitumine chartae Confusos reddunt crepitus, et sibila miscent.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 6:5)
subito cum claustra fragore Horrendum disrupta tonant, semiustaque membra,
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 4:4)
video cava littora circum Fervere remigibus, subitisque albescere velis.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 10:4)
subitoque tumultu Sedulus infirmas arces, humilemque Namuream Diruit;
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 15:4)
subito globus emicat alter et alter.
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 3:3)
At si forte globum, qui misit, spectat inertem Serpere, et impressum subito languescere motum, Pone urget sphaerae vestigia, et anxius instat, Objurgatque moras, currentique imminet orbi.
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 4:1)
Si enim aliquid molitur amicus, aut in patrem, aut in patriam, quod subita et festinata egeat correctione;
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 2:14)
Neque enim si quis amicus constitutus in plebe deliquerit, subito et palam obiurgandus est;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:20)
Nec subitos animi motus perpessa, repente Currit ad hec opera, sed ad hec deliberat utrum Possit et ad libram racionis singula pensat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 2:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION